Proszę przetłumaczyć tekst, wskazać i nazwać konstrukcje, objaśnić podkreślone wyrazy
zmienione infinit. w stos. do poprzedniego
Non solum corpora ab antiquis Graecis et Romanis curabantur, sed etiam animi colebantur. Graeci vires mentis aere montium praecipue augeri putabant. Itaque Musas, montium nymphas, colebant, quas poetis et viris doctis in laboribus auxilio venire sperabant. Qua re Musae artium et litterarum patronae putabantur. Novem Musas Iove et Mnemosyne, memoriae dea, procreatas esse tradunt. Montes Heliconis et Parnassi habitabant, sed libentissime in Pieria, prope Olympum sita, manebant. Musarum patronum Apollinem, deum solis, Iovis filium, fuisse dicunt. Saepe in deorum conviviis ad lyram canebant. Multa Musarum simulacra erant , quibus artes designabantur.
DE SERVO CLEMENTI
Audite de servo clementi fabulam:
Fuit quondam servus, qui per multos annos molam versabat. Tandem dominum illi servo asellum donavisse dicunt atque haec verba addidisse: “ Te semper strenuum fuisse et praeceptis meis diligenter paruisse puto. Me labore tuo semper contentum fuisse scis. Itaque hunc asellum tibi do, qui munus tuum suscipiet. Tu autem iam non laborabis, sed labori aselli invigilabis “. Servo placuissse domini consilium audimus. Itaque asellum ad molam iunxit et verbis potius quam stimulo concitabat. Cuius clementiae documentum servum ipsum nobis reliquisse constat. In pariete enim Pompeiano asellum molam versantem delineavit et sub imagine scripsit verba: “ Labora, aselle, quomodo ego laboravi, et proderit tibi”.
De Didone
Lewandow;Elem.Serm lat
Dido Phoenissa erat, eius frater erat Pygmalion, Tyri rex., eius maritus Sychaeus, divitissimus Poenorum. Et Didonem felicem esse potuisse constat, sed Pygmalion propter divitias Sychaeus necavit. Dido fratrem metuens cum paucis sociis patriam reliquit et in Africam properavit. Ibi a Poenis nova urbs condita est, cui Dido nomen Carthaginis dedit. Ad eius litora Aeneas Troianus procella et ventis appulsusus venit. Graecos dolum adhibuisse et illius viri clari urbem cepisse et delevisse notum est.. A regina, quae ipsa patria genuina privata erat, Troianus benigne acceptus est; immo Dido amore incensa hospiti nubere cupivit. At Aeneam post paucos menses Didonem et Africam deseruisse dicunt. In Italiam enim navigare et ibi novam urbem condere se in animo habuisse tradunt.
Objaśnienia :
Dido, -onis – Dydona, królowa Kartaginy
Phoenissa, -ae - Fenicjanka
Pygmalion, -onis – Pigmalion, król Tyru, brat Dydony
Tyrus, -i – Tyr, miasto w Fenicji
Sychaeus, -i – Sycheusz, mąż Dydony
Poenus, -i – Punijczyk, Fenicjanin
Carthago, -inis – Kartagina, miasto w północnej Afryce
Aeneas, -ae – Eneasz, Trojańczyk
De Damoclis gladio
Dionysium Syracusarum tyrannum fuisse constat. Unus e tyranni comitibus, Damocles, in sermone beatam divitiis tyranni vitam laudabat: „Quis - inquit - beatior est quam Dionysius?” Tum tyrannus: „Nonne cupis vitae meae interesse?” Damocles laetus tyranno gratias egit. Dionysius autem eum in aureo cubili statim collocavit. Tyranni iussu plurimi servi optimum cibum Damocli praebebant. Tum Dionysius: „Beatusne es?” Damocles autem respondit: „Hominum beatissimus nunc sum. Nihil enim mihi deest”. Sed tum, lacunar forte adspiciens, gladium seta equina aptum et capiti impendentem vidit. Tum Dionysius: „Num etiam nunc beatus es?...”
Dionysius,-ii – Dionizjusz, tyran Syrakuz
Syracusae, -arum – Syrakuzy, miasto na Sycylii
Damocles, -is – Damokles
Amsela