60_1PE.TXT

(11 KB) Pobierz
1:1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis
 Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
1:2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione
 Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi
 gratia vobis et pax multiplicetur
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui
 secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem
 vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
1:4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et
 inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam
 revelari in tempore novissimo
1:6 in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in
 variis temptationibus
1:7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod
 perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et
 honorem in revelatione Iesu Christi
1:8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non
 videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et
 glorificata
1:9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
1:10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae
 qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
1:11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis
 Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt
 passiones et posteriores glorias
1:12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem
 ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui
 evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae
 desiderant angeli prospicere
1:13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii
 perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in
 revelatione Iesu Christi
1:14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus
 ignorantiae vestrae desideriis
1:15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in
 omni conversatione sitis
1:16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
1:17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum
 iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri
 tempore conversamini
1:18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti
 estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
1:19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et
 inmaculati Christi
1:20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati
 autem novissimis temporibus propter vos
1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a
 mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in
 Deo
1:22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in
 fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite
 adtentius
1:23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per
 verbum Dei vivi et permanentis
1:24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos
 faeni exaruit faenum et flos decidit
1:25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum
 quod evangelizatum est in vos
2:1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et
 simulationes et invidias et omnes detractiones
2:2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac
 concupiscite ut in eo crescatis in salutem
2:3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
2:4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem
 reprobatum a Deo autem electum honorificatum
2:5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus
 spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias
 acceptabiles Deo per Iesum Christum
2:6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem
 summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non
 confundetur
2:7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis
 quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
2:8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo
 nec credunt in quod et positi sunt
2:9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta
 populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de
 tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
2:10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non
 consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
2:11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere
 vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
2:12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo
 quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis
 operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
2:13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive
 regi quasi praecellenti
2:14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum
 laudem vero bonorum
2:15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere
 faciatis inprudentium hominum ignorantiam
2:16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae
 libertatem sed sicut servi Dei
2:17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem
 honorificate
2:18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et
 modestis sed etiam discolis
2:19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet
 quis tristitias patiens iniuste
2:20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis
 sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia
 apud Deum
2:21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro
 vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
2:22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
2:23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non
 comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super
 lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore
 sanati estis
2:25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad
 pastorem et episcopum animarum vestrarum
3:1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non
 credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri
 fiant
3:2 considerantes in timore castam conversationem vestram
3:3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri
 aut indumenti vestimentorum cultus
3:4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate
 quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
3:5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo
 ornabant se subiectae propriis viris
3:6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius
 estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
3:7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi
 infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et
 coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
3:8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis
 amatores misericordes humiles
3:9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto
 sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut
 benedictionem hereditate possideatis
3:10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat
 linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
3:11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et
 persequatur eam
3:12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces
 eorum vultus autem Domini super facientes mala
3:13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
3:14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem
 autem eorum ne timueritis et non conturbemini
3:15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris
 parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de
 ea quae in vobis est spe
3:16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut
 in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur
 vestram bonam in Christo conversationem
3:17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati
 quam malefacientes
3:18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro
 iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus
 autem spiritu
3:19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens
 praedicavit
3:20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei
 patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id
 est octo animae salvae factae sunt per aquam
3:21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non
 carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in
 Deum per resurrectionem Iesu Christi
3:22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi
 angelis et potestatibus et virtutibus
4:1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione
 armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
4:2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod
 reliquum est in carne vivat temporis
4:3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium
 consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis
 vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum
 cultibus
4:4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem
 luxuriae confusionem blasphemantes
4:5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et
 mortuos
4:6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur
 quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum
 spiritu
4:7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et
 vigilate in orationibus
4:8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam
 habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
4:9 hospitales invicem sine murmuratione
4:10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam
 administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
4:11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat
 tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus
 honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et
 imperium in saecula saeculorum amen
4:12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem
 vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
4:13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in
 revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
4:14 si exprobramini in nomine Christi beati quonia...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin