Zobowiazanie_Zygmunta_Augusta_1530.pdf

(155 KB) Pobierz
Microsoft Word - ok_nowozytni_4.doc
Zobowiązanie Zygmunta, króla polskiego
26 III 1530, Kraków
Sigismundus Dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussie Mazouiaeque etc. dominus
et heres. Manifestum facimus per presentes. Quia cum ordines omnes utriusque status, tam spirituales
quam seculares Regni nostri, consideran[tes] horum temporum motus ac malignitatem, prevenireque
volentes, turbas aut sediciones omnimodas, que vacantibus regnis contingere solent, unanimi consensu
elegerint et coronaverint in regem huius regni nostri, nobis consencientibus, serenissimum principem,
dominum Sigismundum Secundum, filium nostrum charissimum, ex spontanea sua voluntate, nobis
viventibus, qua fide et affectu in nos sunt testatum esse volentes, quemadmodum et ante in multis aliis
magnis et arduis negociis, ex mera in nos propensione et libera ipsorum voluntate, grata et utilia nobis
illorum obsequia cognovimus. Nos vicissim pro ea observancia, qua et nos, et serenissimam familiam
nostram prosequuntur, et quam abunde declararunt, in creando rege ipso serenissimo filio nostro nobis
viventibus, ea scilicet condicione, ut nos absque ullo imedimento eiusdem serenissimi filii nostri donec
viveremus, regno et dominiis nostris frueremur et illis dominaremur, volentes pro talibus eorum
obsequiis nobis utilibus et gratissimis eis providere, ut et ipsi in suis iuribus privilegiis et libertatibus
consuetudinibusque approbatis absque ullo impedimento conservarentur, polliciti sumus illis et
presentibus literis nostris pollicemur, quod quandocunque ipse serenissimus filius noster sive nobis
viventibus, seu vero post mortem nostram ad etatem legittimam hoc est ad annos etatis sue quindecim
completos pervenerit, tenebitur illis id totum prestare, quod antecessores nostri reges Polonie, et nos
ipsi prestitumus ex debito, ad quod eius maiestatem ut filium et successorem nostrum tenore
presencium obligamus, videlicet quod iurare debebit omnia iura, libertates, privilegia, literas,
immunitates Regni nostri Poloniae ecclesiasticas et seculares, ecclesiis, ipsi quoque Regno Polonie,
eiusdemque baronibus, prelatis, nobilibus, civibus, incolis et quibuslibet personis, cuiuscunque status
et condicionis existentibus, donatas et concessas, per divos predecessores nostros, principes, reges et
quoscunque dominos et heredes Regni Polonie, presertim vero per divos Kazimirum Antiquum,
Ludovicum, Vladislaum proavum, Vladislaum patruum, Magnum Kazimirum avum, Joannem
Albertum et Alexandrum, fratres germanos nostros, patruos vero suos, reges Poloniae, et per nosmet
ipsos, patrem eius, iustas et legittimas manutenere servare custodire attendere, in omnibus
condicionibus atque punctis, et omnia illicite ab eodem Regno alienata aut distracta, pro posse suo ad
proprietatem eiusdem Regni aggregare, terminos eciam ipsius Regni Polonie non minuere, sed pro
posse suo dilatare et defendere, et quamdiu hoc ipsum iuramentum Maiestas sua non prestiterit, et hinc
debito suo regio non satisfecerit, ipsi universi regnicole nostri ad tradenda illi possessionem et
dominium Regni et ad servandum iuramentum, et ad prestandam fidelitatem et obedenciam suam eius
Maiestati non erunt astricti neque obilgati, verum qandocunque supradictis omnibus idem serenissimus
filius noster, in etate legittima existens satisfecerit, et huiusmodi iuramentum debitum prestiterit,
universi regnicole et subditi nostri illi post mortem nostram uti vero et legittimo domino et heredi suo
coronato, omnem fidelitatem, obedenciam et obsequia secundum iuramentum a se illi factum et
debitum suum prestare et exhibere tenebuntur. Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum
est appensum. Datum Cracovie in conventu generali, Sabbatho proximo ante Dominicam Letare, Anno
Domini millesimo quingentesimo trecesimo. Regni nostri anno vigesimo quarto.
(-) Petrus Ep[iscop]us et vicecancellarius s[ub]s[crpsi]t.
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17571233.001.png 17571233.002.png 17571233.003.png 17571233.004.png
Zgłoś jeśli naruszono regulamin