Przywilej_radomski_1505(1).pdf

(169 KB) Pobierz
Microsoft Word - ok_nowozytni_1.doc
Przywilej radomski z 1505
3 V 1505, Radom
In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Regnancium et imperancium suspicia feliciora
semper eveniunt, dum quod sacris suis proferunt et promittunt oraculis pro iure et iusticia
consolationeque subditorum fidelium tenendum, id litteris etiam perpetuis firment et posterorum
notitie commendent evo perpetuo duraturum. Proinde nos Alexander Dei gratia Rex Polonie, Magnus
Dux Lythwanie necnon terrerum Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie, Russie, Prussie ac
Culmensis et Elbimgensis Pomeranieque dominus et haeres etc. Significamus tenore praesentium
quibus expedit, universis praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris: quia licet in sacris
Maiestatis Regiae nostrae primiciis dum videlicet principes spirituales et saeculares, ceterique prelati,
barones et regnicolae, nostre felici aderant coronationi universa privilegia, per divos olim antecessores
nostros principes, duces, reges et per nos, post felicem coronationem nostram, Regno Polonie eiusque
regnicolis concessa promiserimus inviolabiliter tenere; tamen propter maioram eorum firmitatem,
annuentes votis consiliariorum nostrorum et nuntiorum terrarum, ex universis Regni terris in hac
conventione existentium, eorundem petitionibus et adhortationibus permoti, non per errorem vel
improvide aut indeliberate, sed ex speciali virtute et munificentia regiis nostris, per litteras perhennes
praesentes nostras, promissionem illam nostram solidiorem firmioremque efficere cupientes;
universarum terrarum nostrarum ac universorum et singulorum incolarum terrarum earundem, cuiusvis
status, sexus, conditionis et ordinis existentium, privilegia, indulta, munimenta, statuta, donationes,
libertates, praerogativas, immunitates et quaslibet venditionum ac donationum inscriptiones, sub
quibuscunque verborum tenoribus modis consuetudinibus atque dictis, per illustrissimos ac
serenissimos praedecessores nostros, principes, reges, reginas, haeredes et duces Poloniae, et per nos
ipsos, Regno Poloniae ac praedictis et aliis universis terris iuste et legitime datas, donatas, concessas et
emanatas ac data, donata, concessa, vendita et emanata tentaque et observata quorum et quarum
tenores, hic habere volumus pro insertis in omnibus ipsorum et ipsarum modis, punctis, articulis,
clausulis, conditionibus et consuetudinibus roboranda, confirmanda et ratificanda ac roborandas,
confirmandas et gratificandas duximus et decrevimus, roboramus, confirmamus et ratificamus,
praesentique scripti patrocinio firmamus, approbamus illas et illa, vere, perpetue et in evum
inviolabilis firmitatis robur obtinere; promittentes sub iuramento nostro quod in praedicta felici
coronatione nostra corporaliter praestitimus: illas et illa ac quodlibet illorum illarumque in omnibus
praedictis eorum earumque modis, consuetudinibus, positionibus, descriptionibus, articulis, punctis et
conditionibus firmiter, inconcusse et inviolabiliter tenere, habere et observare tenerique, haberi et
observari facere, temporibus perpetue duraturis. Quod si aliquid contra libertates, privilegia,
immunitates et iura praefata Regni fecerimus, illud totum cassum, irritum, inane, nullumque esse
volumus ac decernimus ipso facto, atque irritamus et cassamus, tenore praesentium, mediante. In cuius
rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum. Actum in conventione generali
Radomiensi, sabbato festi Inventionis Sanctae Crucis [3.V.] anno Domini millesimo quingentesimo
quinto, regni vero nostri quarto. Praesentibus reverendissimo et reverendis in Christo patribus dominis:
Andrea archiepiscopo Gneznensi et Primate, Bernardino electo Leopoliensis, Johanne Cracoviensis,
Vincentcio Wladislaviensis, Johanne Poznaniensis et Luca Warmiensis ecclesiarum episcopis, necnon
magnificis, venerabilibus et generosis: Spithkone de Jaroslaw castellano Cracoviensi, Johanne de
Tarnow Sandomiriensi, Nicolao Gardzyna de Ludbrancz Calissiensi, Petro Myszkowski de Myrow
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17567497.004.png 17567497.005.png 17567497.006.png 17567497.007.png
──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
Lanciciensi, Nicolao de Cosczyelecz Brestensi, Nicolao de Crethkow Juniwladislaviensi, Johanne de
Tarnow Russie, Nicolao de Curozvanky Lublinensi et Prandota de Trczana Ravensi pallatinis; Johanne
Jaranth de Brudzow Calissiensi, Johanne de Przeramb Siradiensi, Janussio Lathalski Gneznensi,
Johanne Slupeczky Sandecensi, Iacobo de Szyekluka Woynycensi, Petro Szaffranyecz de Pyesskowa
Skala Visliciensi, Johanne Jordan de Zaklyczyn Byecensi, Stanislao de Mlodzyeowycze Radomiensi,
Martino de Boguria Zawichostensi, Stanislao de Potulycze Myedzyrzecensi, Petro de Opalenycza
Landensi, Petro Gorsky Naklensi, Nicolao de Radzykow Dobrinensi, Petro de Nyemyglow Ravensi,
Paulo de Chodcza Polanecensi, castellanis; Johanne de Lassko, ecclesiae Gneznensis et Regni nostri
cancellario, Iacobo de Sydlowyecz thesaurario Regni eiusdem, Alberto Gorski scholastico
Wladislaviensis, Nicolao de Barthnyky custode Plocensis ecclesiarum, secretariis nostris; Nicolao
Firley de Dambrovycza vexillifero Cracoviensi et capitaneo Lublinensi, Derslao Vilczek de Lubyen
Leopoliensi, Alberto Scora de Gay Dobrinensi, Stanislao de Cazanow Lublinensi succamerariis,
aliisque quam plurimis consiliariis et curiensibus nostris, ad praemissa testibus fide dignis, sincere et
fideliter nobis dilectis. Datum per manus praefati venerabilis Johannis de Lassko, ecclesiae
Gneznensis et Regni nostri cancellarii, sincere nobis dilecti. Johannes de Lassko qui supra cancellarius
scripsit.
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17567497.001.png 17567497.002.png 17567497.003.png
Zgłoś jeśli naruszono regulamin