dokument dzierżki text.doc

(21 KB) Pobierz
In nomine patris et filii et spiritus sancti

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Dirsco aduc vivens offerens trado deo .omnipotentii et beate Marie. fratribus et sororibus sub regula beati augustini in buzsk manentibus. quos de Vitov per manum meam aduxi pro salute anime mee. bona mea in hunc modum. Si uxor mea alteri viro nubere voluerit. Visloca ei datur. si in viduitate. in habitu secularii permanserit . Viznica sibi addetur. et inhis duabus tantum permaneat. cum familia sua, servis videlicet et ancillis: cetera locus habeat. Si vero aliquando divina mediante clemencia in prelato loco habitum Religionis suscipere voluerit. ut mihi sub iuramento quandoque promisit. omnes hereditates meas ei do. scilicet partem meam de buzesk cum iumentis .Nosovo, Petrovo, Tuchapi, Bezdrvovo, Rechovo, Viznica, Corenovo, Premislovo. Si autem in alio claustro. habitum suscipere voluerit. de his omnibus supra dictis hereditatibus et de familia de ceterisque bonis nichil [sic!] penitus sibi detur. preter vestes quibus tegitur. sed omnia non frater meus episcopus. Vitus. immo fratres et sorores supradicte Religionis perpetuo iure obtineant. Hec autem dicta et scripta sunt in ecclesia beate Marie ante ipsius altare. sub testimonio solius dei et genitricis eius. dominique Johannis primi ibidem prepositii. facta ad eum confessione. et sacri corporis et sanquinis Christi de manu ipsius communione sumpta dum ad bellum processi. Hec si dominus episcopus V(itus) frater meus. vel aliqui alii cognatorum meorum immutaverint. deus omnipotens et mater pia virgo Maria vindicet in eis. sub cuius testimonio sunt hec facta amen.

...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin