Missale Romanum 2002.pdf

(3320 KB) Pobierz
Microsoft Word - Missale Romanum _latim_.doc
MISSALE ROMANUM
EX DECRETO SACROSANCTI ŒCUMENICI
C O N C I L I I V AT I C A N I I I I N S T A U R A T U M
AUCTORITATE PAULI PP. VI PROMULGATUM
IOANNIS PAULI PP. II CURA RECOGNITUM
EDITIO TYPICA TERTIA
TYPIS VATICANIS
A.D. MMII
Editio typica, 1970
Reimpressio emendata, 1971
Editio typica secunda, 1975
Editio typica tertia, 2002
! “ Copyright ” apud Administrationem Patrimonii Sedis Apostolicæ in Civitate Vaticana
Venditio operis fit cura Librariæ Editricis Vaticanæ
(Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano)
SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. n. 166/70
DECRETUM
Celebrationis eucharisticæ Ordine statuto, atque approbatis textibus
ad Missale Romanum pertinentibus per Constitutionem Apostolicam
Missale Romanum a Summo Pontifice PAULO VI die 3
aprilis 1969 datam, hæc Sacra Congregatio pro Cultu Divino, de
mandato eiusdem Summi Pontificis, novam hanc editionem Missalis
Romani ad normam decretorum Concilii Vaticani II confectam
promulgat et uti typicam declarat.
Ad usum autem novi Missalis Romani quod attinet, permittitur
ut editio latina, statim ac in lucem edita fuerit, in usum assumi
possit, opportunis adhibitis accommodationibus quæ dies celebrationum
Sanctorum respiciunt, donec Calendarium instauratum definitive
in praxim adducatur; curæ autem Conferentiarum Episcopalium
committitur editiones lingua vernacula apparare, atque
diem statuere, quo eædem editiones, ab Apostolica Sede rite confirmatæ,
vigere incipiant.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Sacræ Congregationis pro Cultu Divino, die 26 martii
anni 1970, Feria V in Cena Domini.
Benno Card. Gut Præfectus
A. Bugnini a Secretis
SACRA CONGREGATIO PRO CULTU DIVINO
Prot. N. 1970/74
DE EDITIONE TYPICA ALTERA
Cum Missale Romanum denuo imprimendum sit, variationes et
additamenta inducta sunt, ut hæc nova editio respondeat documentis
post eiusdem primam editionem anno 1970 publici iuris factis.
In Institutione generali, cuius numeri marginales non mutantur,
descriptio habetur munerum acolythi et lectoris, loco munerum
quæ de subdiacono agebant inserta (nn. 142-152).
Alia immutatio alicuius momenti habetur in parte Missalis quæ
continet Missas rituales et pro variis necessitatibus. Quædam formularia
completa sunt, antiphonas ad introitum et ad communionem
indicando. Insuper additi sunt textus Missæ ritualis in dedicatione
ecclesiæ et altaris, necnon Missæ pro reconciliatione atque,
inter Missas votivas, textus Missarum, quæ de B. Maria V. Ecclesiæ
Matre et de Ss.mo Nomine Mariæ desiderabantur.
Quædam aliæ variationes minoris momenti in titulos et in rubricas
inductæ sunt, quo melius respondeant verbis seu dictionibus,
quæ in novis libris liturgicis occurrunt.
Hanc editionem alteram Missalis Romani Summus Pontifex
PAULUS VI auctoritate sua approbavit, et Sacra Congregatio pro
Cultu Divino nunc emittit et typicam esse declarat.
Curæ erit Conferentiarum Episcopalium variationes in hac editione
altera Missalis Romani contentas in editiones linguis vernaculis
apparandis inducere.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Sacræ Congregationis pro Cultu Divino, die 27 martii
Anni Sancti 1975, feria V in Cena Domini.
Iacobus Robertus Card. Knox Præfectus
+ A. Bugnini
Archiep. tit. Diocletianensis
a Secretis
CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Prot. N. 143/00/L
DECRETUM
DE EDITIONE TYPICA TERTIA
Tertio ineunte millennio ab Incarnatione Domini, editionem
Missalis Romani novam parare visum est, quæ recentiora Apostolicæ
Sedis documenta et præsertim novum Codicem Iuris Canonici
excipiat atque variis emendationis et ascriptionis necessitatibus obtemperet.
Ad Institutionem Generalem Missalis Romani quod attinet,
nonnullæ inductæ sunt variationes dictionibus et præscriptis aliorum
librorum liturgicorum congruentes necnon pastorali experientia
commendatæ. Casus asciti de facultate Sacræ Communionis
sub utraque specie distribuendæ clarius exponuntur; caput IX
novæ ex integro compositionis additum est, ubi via adumbratur
Missale Romanum ad necessitates pastorales convenienter componendi.
Aliæ formulæ adduntur pro celebrationibus in Calendarium Romanum
Generalem nuper insertis. Commune Beatæ Mariæ Virginis
ad eiusdem Dei Genetricis cultum fovendum novis Missæ formulariis
ditatur. Item in aliis Communibus, in Missis pro variis necessitatibus
vel ad diversa dispositis, necnon in Missis pro defunctis
ordo orationum quandoque mutatus est ad congruentiam textuum
accuratius servandam. In Missis Quadragesimæ, iuxta antiquum
morem liturgicum, pro unoquoque die oratio super populum
inseritur.
In appendice ad Ordinem Missæ inveniuntur etiam Prex Eucharistica
pro Reconciliatione, necnon Prex Eucharistica peculiaris,
quæ pro variis necessitatibus adhiberi potest.
Hanc editionem tertiam Missalis Romani Summus Pontifex
IOANNES PAULUS II die 10 mensis aprilis 2000 auctoritate sua
approbavit et Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
nunc edit et typicam declarat.
Ex præsenti tertia typica editione Conferentiæ Episcoporum
curabunt ut, intra congruum tempus, novæ versiones vernaculæ
Missalis Romani fideliter atque adamussim fiant, præcedentibus
versionibus adhuc in usum accurate emendatis ad fidem textus originalis
Latini, a Sede Apostolica ad normam iuris recognoscendæ.
Hæc porro tertia editio typica latina Missalis Romani adhiberi
potest in celebratione Sanctissimæ Eucharistiæ inde a die quo publici
iuris fiet, incipere autem vigebit in Sollemnitate Corporis et
Sanguinis Domini anno 2000.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
die 20 mensis aprilis anni Magni Iubilæi 2000, feria V
in Cena Domini.
Georgius A. Card. Medina Estévez Præfectus
+ Franciscus Pius Tamburrino Archiepiscopus a Secretis
CONSTITUTIO APOSTOLICA
“MISSALE ROMANUM”
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MISSALE ROMANUM
EX DECRETO CONCILII ŒCUMENICI VATICANI II
INSTAURATUM PROMULGATUR
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Missale Romanum, ex decreto Concilii Tridentini a Decessore
Nostro S. Pio V anno mdlxx promulgatum, 1 nemo non suscipit in
multis iisque mirificis utilitatis fructibus esse numerandum, qui ex
eadem Sacrosancta Synodo in universam Christi Ecclesiam dilapsi
sunt. Per quattuor enim sæcula, non modo illud ritus latini sacerdotes
pro norma habuerunt, ad quam eucharisticum sacrificium
facerent, sed sacri etiam Evangelii nuntii in omnes fere terras invexerunt.
Innumeri præterea sanctissimi viri animorum suorum erga
Deum pietatem, haustis ex eo sive Sacrarum Scripturarum lectionibus
sive precationibus, copiosius aluerunt, quarum præcipuam
partem sanctus Gregorius Magnus in certum digesserat ordinem.
Sed ex quo tempore latius in christiana plebe increbescere et
invalescere cœpit sacræ fovendæ liturgiæ studium, quod, de Decessoris
Nostri ven. rec. Pii XII sententia, ostendere visum est, æque
providentis Dei erga huius ætatis homines propensissimæ voluntatis
indicium, æque Sancti Spiritus per Ecclesiam suam salutiferum
transitum, 2 palam pariter eluxit, Missalis Romani formulas tum aliquatenus
recognoscendas tum accessionibus esse locupletandas.
Cuius rei faciendæ initium idem Decessor Noster attulit Vigilia pa-
1 Const. Apost. Quo primum, die 14 iulii 1570 data.
2 Cf. Pius XII, Allocutio iis, qui primo Conventui ex omni natione de Liturgia pastorali,
Assisii habito, interfuerunt, die 22 sept. 1956: A.A.S. 48 (1956) p. 712.
schali et Ordine Hebdomadæ sanctæ instauratis, 3 qui proinde primum
quasi gradum posuit ad Missale Romanum novis huius temporis
animi sensibus accommodandum.
Recens autem Concilium Œcumenicum Vaticanum II, edita
Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente, generalis
renovationis Missalis Romani fundamenta locavit: statuens, ut
primum textus et ritus ita ordinarentur, ut sancta, quæ significarent,
clarius exprimerent; 4 deinde, ut Ordo Missæ ita recognosceretur,
ut singularum partium propria ratio necnon mutua
conexio clarius paterent, atque pia et actuosa fidelium participatio
facilior redderetur; 5 tum ut, quo ditior mensa verbi Dei pararetur
fidelibus, thesauri biblici largius aperirentur; 6 ut postremo
novus ritus concelebrationis conficeretur, Pontificali et Missali
Romano inserendus. 7
Attamen huiusmodi Missalis Romani renovatio nequaquam ex
improviso inducta putanda est; cum ad eam haud dubie viam
munierint progressiones in disciplinis liturgicis, proximis hisce
quattuor sæculis, factæ. Nam si, post Concilium Tridentinum celebratum,
ad Missalis Romani recognitionem non parum adiuvarunt
evoluti et inspecti vetusti Bibliothecæ Vaticanæ aliique undique
conquisiti codices, uti confirmatur Constitutione Apostolica Quo
primum a Decessore Nostro S. Pio V data, posthæc nimirum hinc
vetustissimi liturgici fontes et reperti et foras emissi sunt, hinc liturgicæ
Orientalis Ecclesiæ formulæ altius sunt investigatæ; ita ut
optarent multi, ut huius generis cum doctrinæ tum pietatis divitiæ,
non modo in tabulariorum tenebris non iacerent, sed e contrario
in lucem prolatæ christianorum mentes animosque illustrarent et
pascerent.
Nunc vero, ut novam Missalis Romani compositionem, summis
saltem lineamentis, quasi præfiniamus, in primis animadvertimus,
Institutione Generali, qua in libro tamquam proœmio usi sumus,
novas normas eucharistici sacrificii celebrandi proponi, sive quoad
ritus persolvendos et officia uniuscuiusque astantis et participis
propria, sive quoad suppellectiles et loca rei divinæ peragendæ necessaria.
Præcipua instaurationis novitas in Precatione eucharistica,
quam vocant, versari existimanda est. Quamvis enim in romano ritu
prima eiusdem Precationis pars, hoc est præfatio, varias,
sæculis volventibus, susceperit formulas, altera tamen pars,
quam Canonem Actionis appellabant, per illud tempus, quod a iv
ad v sæculum actum est, immutabilem induit formam; cum, e
3 Cf. S. Congr. Rituum, Decr. Dominicæ Resurrectionis, 9 febr. 1951: A.A.S. 43 (1951) pp.
128 ss.; Decr. generale Maxima redemptionis nostræ mysteria, 16 nov. 1955: A.A.S. 47 (1955)
pp. 838 ss.
4 Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 21.
5 Cf. ibid., n. 50.
6 Cf. ibid., n. 51.
7 Cf. ibid., n. 58.
contrario, Liturgiæ Orientales in ipsas Anaphoras quandam varietatem
reciperent. Hac autem in re præterquam quod Precatio eucharistica
aucta est copia præfationum, vel ex antiquiore Romanæ
Ecclesiæ traditione sumptarum, vel nunc primum compositarum,
quibus et peculiares partes mysterii salutis clarius patefierent, et
plura uberioraque gratias agendi argumenta præberentur, præterea
ut eidem Precationi tres novi Canones adderentur statuimus. Attamen
sive ut pastoralibus, quas nominant, rationibus consuleretur,
sive ut concelebratio expeditius procederet, iussimus verba dominica
in qualibet Canonis formula una eademque esse. Itaque in quavis
Precatione eucharistica illa sic proferri volumus: supra panem:
Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus
meum, quod pro vobis tradetur; et supra calicem: Accipite et bibite
ex eo omnes: Hic est enim calix Sanguinis mei novi et æterni
testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem
peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Verba autem
Zgłoś jeśli naruszono regulamin